monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33 > 2 > csg51.74 > sectio 24 > 8 > sectio 30 > 23 > sectio 7 > 18 > sectio 48 > sectio 490 > sectio 533 > sectio 62 > sectio 117 > sectio 158 > sectio 30 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 10, 18
XV KAL. Sancti Lucae evangelistae, qui fuit Syrus Antiochensis, arte medicus, discipulus apostolorum, postea Paulum secutus usque ad confessionem eius, serviens Domino sine crimine, neque uxorem unquam habens, neque filios, septuaginta quatuor annorum, obiit in Bithynia plenus Spiritu sancto; et Romae sanctae Triphoniae, uxoris Decii Caesaris, quae, viro suo post interfectionem beatorum Xisti et Laurentii divinitus punito, petiit se baptizari cum filia Decii Cyrilla a Iustino presbytero, et alia die defuncta est, ac iuxta sanctum Hippolytum in crypta sepulta.